Matthew 15

Homines Genesar, minus docti, credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt. CHRYSOST. Tunc, inquit, quando scilicet innumera signa operatus est, quando, etc., usque ad ut magnam eorum malitiam ostenderet. Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt. Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant? HIER. Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum, etc., usque ad ut filii honorarent etiam in vitae necessariis ministrandis parentes suos. etc. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere parentibus compellitis: quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat consecrata comedere. Vel quod Deo offero, tibi ipsi prodest. Scilicet, vita aeterna dignus erit. Vel id est, dicere proderit. Quasi dicat: Non, imo sacrilegus esses, si acciperes, quia Deo devovi, si Deo dedero. . etc. In spiritu simulationem Judaeorum, quod in dolo repugnarent Evangelio. Marc. 12.. Vel exteriorem munditiam commendando, interior et quae vera est, in eis non est. . Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur. Pharisaeorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. Graece, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinae dederit. . etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Tit. 3.. Quod aperte est dictum, putant apostoli per parabolam dictum. Vitiosus est auditor, qui vel obscura manifeste, vel manifeste dicta obscure vult intelligere. . etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit. Spiritualia dicta prophetarum, de cordis et corporis castigatione, ut haec: Isa. 1.. Pharisaei carnaliter de solo corpore accipiebant, quod vanum est fieri. etc. Relictis calumniatoribus intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminae perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judaeorum, per praedicationem iturus ad gentes. etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro foedata conscientia. Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiae suae: Matth. 10.. Unde vitat calumniam Judaeorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur. Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judaeis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo. . Verbum salutis, quod prius debetur Judaeis, non est bonum dare canibus vel gentibus, canina rabie latrantibus semper. Sub persona mulieris, mira fides Ecclesiae, et patientia, et humilitas praedicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia toties despecta in precibus perstat. Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat. Mensa, est sacra Scriptura; micae puerorum, sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa: quia Scripturae humiliter subditi, catelli gentes humiles. Parvuli edunt non panes, non crustas, id est, non litterae superficiem, sed medullam. Sic superius de centurione: Matth. 8., qui similiter (ut haec Chananaea) fidem gentium praesignabat. Magna est fides gentium, quae in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeae non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per praesentiam, salvandas per verbum suum. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo. Cum in filia Chananitidis salutem gentium praesignasset, revertitur in Judaeam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi. Caeci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant. . Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles poenitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in praesentis vitae via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinae pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto saeculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via. Panes praedicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere? . Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus. Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suae vitae vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animae figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus saeculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. BEDA. Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem coelestium praeceptorum mandat et praemiorum: utraque altitudinem Christi praedicat. Altiora mysteria quae non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Sportae junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitae collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam aeternae retributionis in corde retinent. . Hic docet quod praedicatores ministrato turbae verbo, ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis. Magedan quae alio nomine dicitur Dalmanuta, quae est regio circa Gerasam. Et interpretatur vel nuntia, et significat hortum de quo dicitur: ubi crescunt poma virtutum. Et ibi nuntiatur nomen Domini.
Copyright information for VulgGlossa